Mosaico decorativo

Löydetty 12906 Tulokset: Ut

  • Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. (Liber Sapientiae 5, 21)

  • Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos ; et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium. (Liber Sapientiae 5, 24)

  • Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo: qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. (Liber Sapientiae 6, 4)

  • Exiguo enim conceditur misericordia ; potentes autem potenter tormenta patientur. (Liber Sapientiae 6, 7)

  • Fortioribus autem fortior instat cruciatio. (Liber Sapientiae 6, 9)

  • Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei: ut discatis sapientiam, et non excidatis. (Liber Sapientiae 6, 10)

  • Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. (Liber Sapientiae 6, 14)

  • Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est ; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est ; (Liber Sapientiae 6, 19)

  • incorruptio autem facit esse proximum Deo. (Liber Sapientiae 6, 20)

  • Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis: (Liber Sapientiae 6, 22)

  • Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei: sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem. (Liber Sapientiae 6, 24)

  • Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est. (Liber Sapientiae 6, 26)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina