Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. (Liber Sapientiae 5, 21)
Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos ; et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium. (Liber Sapientiae 5, 24)
Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo: qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. (Liber Sapientiae 6, 4)
Exiguo enim conceditur misericordia ; potentes autem potenter tormenta patientur. (Liber Sapientiae 6, 7)
Fortioribus autem fortior instat cruciatio. (Liber Sapientiae 6, 9)
Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei: ut discatis sapientiam, et non excidatis. (Liber Sapientiae 6, 10)
Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. (Liber Sapientiae 6, 14)
Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est ; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est ; (Liber Sapientiae 6, 19)
incorruptio autem facit esse proximum Deo. (Liber Sapientiae 6, 20)
Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis: (Liber Sapientiae 6, 22)
Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei: sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem. (Liber Sapientiae 6, 24)
Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est. (Liber Sapientiae 6, 26)