Mosaico decorativo

Löydetty 25898 Tulokset: Um

  • Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te. (Liber Genesis 17, 7)

  • Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum. (Liber Genesis 17, 8)

  • Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis. (Liber Genesis 17, 9)

  • Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum: (Liber Genesis 17, 10)

  • et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos. (Liber Genesis 17, 11)

  • Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra: (Liber Genesis 17, 12)

  • eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum. (Liber Genesis 17, 13)

  • Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit. (Liber Genesis 17, 14)

  • Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum: eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo. (Liber Genesis 17, 16)

  • Dixitque ad Deum: Utinam Ismaël vivat coram te. (Liber Genesis 17, 18)

  • Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum. (Liber Genesis 17, 19)

  • Super Ismaël quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. (Liber Genesis 17, 20)


"Como é belo esperar!" São Padre Pio de Pietrelcina