Mosaico decorativo

Löydetty 25898 Tulokset: Um

  • Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum. (Apocalypsis Ioannis 21, 15)

  • Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quæ est angeli. (Apocalypsis Ioannis 21, 17)

  • Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide: ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo. (Apocalypsis Ioannis 21, 18)

  • Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum, jaspis: secundum, sapphirus: tertium, calcedonius: quartum, smaragdus: (Apocalypsis Ioannis 21, 19)

  • quintum, sardonyx: sextum, sardius: septimum, chrysolithus: octavum, beryllus: nonum, topazius: decimum, chrysoprasus: undecimum, hyacinthus: duodecimum, amethystus. (Apocalypsis Ioannis 21, 20)

  • Et duodecim portæ, duodecim margaritæ sunt, per singulas: et singulæ portæ erant ex singulis margaritis: et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum. (Apocalypsis Ioannis 21, 21)

  • Et templum non vidi in ea: Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. (Apocalypsis Ioannis 21, 22)

  • Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. (Apocalypsis Ioannis 21, 23)

  • Et ambulabunt gentes in lumine ejus: et reges terræ afferent gloriam suam et honorem in illam. (Apocalypsis Ioannis 21, 24)

  • Et afferent gloriam et honorem gentium in illam. (Apocalypsis Ioannis 21, 26)

  • Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni. (Apocalypsis Ioannis 21, 27)

  • Et ostendit mihi fluvium aquæ vitæ, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni. (Apocalypsis Ioannis 22, 1)


"Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!" São Padre Pio de Pietrelcina