Löydetty 25898 Tulokset: Um
Et audivi aliam vocem de cælo, dicentem: Exite de illa populus meus: ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis. (Apocalypsis Ioannis 18, 4)
Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad cælum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus. (Apocalypsis Ioannis 18, 5)
Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis: et duplicate duplicia secundum opera ejus: in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum. (Apocalypsis Ioannis 18, 6)
Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum: quia in corde suo dicit: Sedeo regina: et vidua non sum, et luctum non videbo. (Apocalypsis Ioannis 18, 7)
Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus: (Apocalypsis Ioannis 18, 9)
longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes: Væ, væ civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis: quoniam una hora venit judicium tuum. (Apocalypsis Ioannis 18, 10)
Et negotiatores terræ flebunt, et lugebunt super illam: quoniam merces eorum nemo emet amplius: (Apocalypsis Ioannis 18, 11)
merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritæ, et byssi, et purpuræ, et serici, et cocci (et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et æramento, et ferro, et marmore, (Apocalypsis Ioannis 18, 12)
et cinnamomum) et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et similæ, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum. (Apocalypsis Ioannis 18, 13)
Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes, ac lugentes, (Apocalypsis Ioannis 18, 15)
quoniam una hora destitutæ sunt tantæ divitiæ, et omnis gubernator, et omnis qui in lacum navigat, et nautæ, et qui in mari operantur, longe steterunt, (Apocalypsis Ioannis 18, 17)
et clamaverunt videntes locum incendii ejus, dicentes: Quæ similis civitati huic magnæ? (Apocalypsis Ioannis 18, 18)