Fondare 25898 Risultati per: Um
Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum. (Apocalypsis Ioannis 21, 15)
Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quæ est angeli. (Apocalypsis Ioannis 21, 17)
Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide: ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo. (Apocalypsis Ioannis 21, 18)
Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum, jaspis: secundum, sapphirus: tertium, calcedonius: quartum, smaragdus: (Apocalypsis Ioannis 21, 19)
quintum, sardonyx: sextum, sardius: septimum, chrysolithus: octavum, beryllus: nonum, topazius: decimum, chrysoprasus: undecimum, hyacinthus: duodecimum, amethystus. (Apocalypsis Ioannis 21, 20)
Et duodecim portæ, duodecim margaritæ sunt, per singulas: et singulæ portæ erant ex singulis margaritis: et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum. (Apocalypsis Ioannis 21, 21)
Et templum non vidi in ea: Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. (Apocalypsis Ioannis 21, 22)
Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. (Apocalypsis Ioannis 21, 23)
Et ambulabunt gentes in lumine ejus: et reges terræ afferent gloriam suam et honorem in illam. (Apocalypsis Ioannis 21, 24)
Et afferent gloriam et honorem gentium in illam. (Apocalypsis Ioannis 21, 26)
Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni. (Apocalypsis Ioannis 21, 27)
Et ostendit mihi fluvium aquæ vitæ, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni. (Apocalypsis Ioannis 22, 1)