Mosaico decorativo

Löydetty 25898 Tulokset: Um

  • Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum : ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua, (Liber Exodus 30, 18)

  • quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino, (Liber Exodus 30, 20)

  • ne forte moriantur ; legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones. (Liber Exodus 30, 21)

  • dicens : Sume tibi aromata, primæ myrrhæ et electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta, (Liber Exodus 30, 23)

  • faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii, (Liber Exodus 30, 25)

  • et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti, (Liber Exodus 30, 26)

  • mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis, (Liber Exodus 30, 27)

  • et holocausti, et universam supellectilem quæ ad cultum eorum pertinet. (Liber Exodus 30, 28)

  • Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum ; qui tetigerit ea, sanctificabitur. (Liber Exodus 30, 29)

  • Filiis quoque Israël dices : Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras. (Liber Exodus 30, 31)

  • Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis. (Liber Exodus 30, 32)

  • Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo. (Liber Exodus 30, 33)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina