Löydetty 25898 Tulokset: Um
Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim, (Liber Exodus 30, 1)
habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent. (Liber Exodus 30, 2)
Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam ejus, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum, (Liber Exodus 30, 3)
Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi. (Liber Exodus 30, 6)
Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud : (Liber Exodus 30, 7)
et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras. (Liber Exodus 30, 8)
Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino. (Liber Exodus 30, 10)
Quando tuleris summam filiorum Israël juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti. (Liber Exodus 30, 12)
Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet) ; media pars sicli offeretur Domino. (Liber Exodus 30, 13)
Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium. (Liber Exodus 30, 14)
Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet. (Liber Exodus 30, 15)
Susceptamque pecuniam, quæ collata est a filiis Israël, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum. (Liber Exodus 30, 16)