Encontrados 25898 resultados para: Um
Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum : ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua, (Liber Exodus 30, 18)
quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino, (Liber Exodus 30, 20)
ne forte moriantur ; legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones. (Liber Exodus 30, 21)
dicens : Sume tibi aromata, primæ myrrhæ et electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta, (Liber Exodus 30, 23)
faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii, (Liber Exodus 30, 25)
et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti, (Liber Exodus 30, 26)
mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis, (Liber Exodus 30, 27)
et holocausti, et universam supellectilem quæ ad cultum eorum pertinet. (Liber Exodus 30, 28)
Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum ; qui tetigerit ea, sanctificabitur. (Liber Exodus 30, 29)
Filiis quoque Israël dices : Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras. (Liber Exodus 30, 31)
Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis. (Liber Exodus 30, 32)
Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo. (Liber Exodus 30, 33)