Löydetty 2474 Tulokset: Tor
Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum ; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. (Liber Isaiae 64, 8)
Et erunt campestria in caulas gregum, et vallis Achor in cubile armentorum, populo meo qui requisierunt me. (Liber Isaiae 65, 10)
Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos, quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. (Liber Isaiae 65, 20)
Electi mei non laborabunt frustra, neque generabunt in conturbatione, quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis. (Liber Isaiae 65, 23)
Quia hæc dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis: ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. (Liber Isaiae 66, 12)
Et dixit Dominus ad me: Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terræ: (Liber Ieremiae 1, 14)
Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus? et tenentes legem nescierunt me, et pastores prævaricati sunt in me, et prophetæ prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt. (Liber Ieremiae 2, 8)
Frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester prophetas vestros: quasi leo vastator (Liber Ieremiae 2, 30)
Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciæ pectoralis suæ? populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. (Liber Ieremiae 2, 32)
Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. (Liber Ieremiae 3, 1)
Et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. (Liber Ieremiae 3, 15)
Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israël, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 3, 20)