Löydetty 2474 Tulokset: Tor
Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent ; misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus. (Liber Isaiae 54, 10)
Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum ; et ego creavi interfectorem ad disperdendum. (Liber Isaiae 54, 16)
Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus. (Liber Isaiae 55, 4)
Speculatores ejus cæci omnes ; nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia. (Liber Isaiae 56, 10)
Et canes imprudentissimi nescierunt saturitatem ; ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam: omnes in viam suam declinaverunt ; unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. (Liber Isaiae 56, 11)
qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras? (Liber Isaiae 57, 5)
In partibus torrentis pars tua ; hæc est sors tua: et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor? (Liber Isaiae 57, 6)
Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum. (Liber Isaiae 57, 15)
Quare jejunavimus, et non aspexisti ; humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. (Liber Isaiae 58, 3)
Numquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? numquid istud vocabis jejunium, et diem acceptabilem Domino? (Liber Isaiae 58, 5)
Et ædificabuntur in te deserta sæculorum, fundamenta generationis et generationis suscitabis ; et vocaberis ædificator sepium, avertens semitas in quietem. (Liber Isaiae 58, 12)
et venerit Sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob, dicit Dominus. (Liber Isaiae 59, 20)