Mosaico decorativo

Löydetty 2069 Tulokset: Testimonium Domini

  • Domine, salvum me fac ! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini. (Liber Isaiae 38, 20)

  • Et dixit Ezechias: Quod erit signum quia ascendam in domum Domini? (Liber Isaiae 38, 22)

  • Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum. (Liber Isaiae 39, 5)

  • Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis ! (Liber Isaiae 39, 8)

  • Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. (Liber Isaiae 40, 2)

  • Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. (Liber Isaiae 40, 3)

  • et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. (Liber Isaiae 40, 5)

  • Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus: (Liber Isaiae 40, 7)

  • exsiccatum est fœnum, et cecidit flos ; verbum autem Domini nostri manet in æternum. (Liber Isaiae 40, 8)

  • Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? (Liber Isaiae 40, 13)

  • ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israël creavit illud. (Liber Isaiae 41, 20)

  • Quis cæcus, nisi servus meus ; et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? quis cæcus, nisi qui venundatus est? et quis cæcus, nisi servus Domini? (Liber Isaiae 42, 19)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina