Löydetty 2069 Tulokset: Testimonium Domini
Et erit fides in temporibus tuis: divitiæ salutis sapientia et scientia ; timor Domini ipse est thesaurus ejus. (Liber Isaiae 33, 6)
Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum: interfecit eos, et dedit eos in occisionem. (Liber Isaiae 34, 2)
Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. (Liber Isaiae 34, 6)
Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion. (Liber Isaiae 34, 8)
Requirite diligenter in libro Domini, et legite: Unum ex eis non defuit, alter alterum non quæsivit ; quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea. (Liber Isaiae 34, 16)
Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans: gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron ; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri. (Liber Isaiae 35, 2)
et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus? Quod si confidis in Ægypto, in quadrigis et in equitibus, (Liber Isaiae 36, 9)
Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini. (Liber Isaiae 37, 1)
Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino: (Liber Isaiae 37, 14)
quia de Jerusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet istud. (Liber Isaiae 37, 32)
Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum. (Liber Isaiae 37, 36)
Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens: (Liber Isaiae 38, 4)