Found 2069 Results for: Testimonium Domini
Domine, salvum me fac ! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini. (Liber Isaiae 38, 20)
Et dixit Ezechias: Quod erit signum quia ascendam in domum Domini? (Liber Isaiae 38, 22)
Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum. (Liber Isaiae 39, 5)
Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis ! (Liber Isaiae 39, 8)
Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. (Liber Isaiae 40, 2)
Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. (Liber Isaiae 40, 3)
et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. (Liber Isaiae 40, 5)
Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus: (Liber Isaiae 40, 7)
exsiccatum est fœnum, et cecidit flos ; verbum autem Domini nostri manet in æternum. (Liber Isaiae 40, 8)
Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? (Liber Isaiae 40, 13)
ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israël creavit illud. (Liber Isaiae 41, 20)
Quis cæcus, nisi servus meus ; et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? quis cæcus, nisi qui venundatus est? et quis cæcus, nisi servus Domini? (Liber Isaiae 42, 19)