Mosaico decorativo

Found 2069 Results for: Testimonium Domini

  • Et erit fides in temporibus tuis: divitiæ salutis sapientia et scientia ; timor Domini ipse est thesaurus ejus. (Liber Isaiae 33, 6)

  • Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum: interfecit eos, et dedit eos in occisionem. (Liber Isaiae 34, 2)

  • Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. (Liber Isaiae 34, 6)

  • Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion. (Liber Isaiae 34, 8)

  • Requirite diligenter in libro Domini, et legite: Unum ex eis non defuit, alter alterum non quæsivit ; quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea. (Liber Isaiae 34, 16)

  • Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans: gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron ; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri. (Liber Isaiae 35, 2)

  • et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus? Quod si confidis in Ægypto, in quadrigis et in equitibus, (Liber Isaiae 36, 9)

  • Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini. (Liber Isaiae 37, 1)

  • Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino: (Liber Isaiae 37, 14)

  • quia de Jerusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet istud. (Liber Isaiae 37, 32)

  • Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum. (Liber Isaiae 37, 36)

  • Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens: (Liber Isaiae 38, 4)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina