Löydetty 1457 Tulokset: Terra Gentes
Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis. (Liber Psalmorum 125, 2)
Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis. (Liber Psalmorum 134, 6)
Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes: (Liber Psalmorum 134, 10)
Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? (Liber Psalmorum 136, 4)
Vir linguosus non dirigetur in terra ; virum injustum mala capient in interitu. (Liber Psalmorum 139, 12)
Clamavi ad te, Domine ; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium. (Liber Psalmorum 141, 6)
Quia persecutus est inimicus animam meam ; humiliavit in terra vitam meam ; collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi. (Liber Psalmorum 142, 3)
Expandi manus meas ad te ; anima mea sicut terra sine aqua tibi. (Liber Psalmorum 142, 6)
Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi ; (Liber Psalmorum 148, 7)
Et factum est, postquam percussit Alexander Philippi Macedo, qui primus regnavit in Græcia, egressus de terra Cethim, Darium regem Persarum et Medorum: (Liber I Maccabaeorum 1, 1)
et pertransiit usque ad fines terræ: et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu ejus. (Liber I Maccabaeorum 1, 3)
et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem ejus, et filii eorum post eos annis multis, et multiplicata sunt mala in terra. (Liber I Maccabaeorum 1, 10)