Löydetty 1457 Tulokset: Terra Gentes
Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quæ erant a primis diebus: (Liber I Maccabaeorum 3, 29)
Et processerunt cum universa virtute sua, et venerunt, et applicuerunt Emmaum in terra campestri. (Liber I Maccabaeorum 3, 40)
et expanderunt libros legis, de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum: (Liber I Maccabaeorum 3, 48)
et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israël. (Liber I Maccabaeorum 4, 11)
Et congressi sunt: et contritæ sunt gentes, et fugerunt in campum. (Liber I Maccabaeorum 4, 14)
Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud: ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud. (Liber I Maccabaeorum 4, 45)
Secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis, et citharis, et cinyris, et in cymbalis. (Liber I Maccabaeorum 4, 54)
Et ædificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum muros altos et turres firmas, nequando venirent gentes, et conculcarent eum sicut antea fecerunt. (Liber I Maccabaeorum 4, 60)
Et factum est, ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum est altare et sanctuarium sicut prius, iratæ sunt valde: (Liber I Maccabaeorum 5, 1)
Et congregatæ sunt gentes quæ sunt in Galaad adversus Israëlitas, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos: et fugerunt in Datheman munitionem. (Liber I Maccabaeorum 5, 9)
Et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus, dicentes: Congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant, (Liber I Maccabaeorum 5, 10)
et præcepit illis, dicens: Præestote populo huic: et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur. (Liber I Maccabaeorum 5, 19)