Löydetty 20371 Tulokset: Re
Et dixit ad Jacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio? (Liber Genesis 31, 26)
cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis? (Liber Genesis 31, 27)
Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem (Liber Genesis 31, 28)
valet manus mea reddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius. (Liber Genesis 31, 29)
Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos? (Liber Genesis 31, 30)
Respondit Jacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas. (Liber Genesis 31, 31)
Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola. (Liber Genesis 31, 32)
Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liæ, et utriusque famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis, (Liber Genesis 31, 33)
ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi: sic delusa sollicitudo quærentis est. (Liber Genesis 31, 35)
Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi: (Liber Genesis 31, 38)
nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas: (Liber Genesis 31, 39)
die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis. (Liber Genesis 31, 40)
