Löydetty 20371 Tulokset: Re
Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban. (Liber Genesis 31, 12)
Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ. (Liber Genesis 31, 13)
Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri? (Liber Genesis 31, 14)
nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum? (Liber Genesis 31, 15)
Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit. (Liber Genesis 31, 17)
Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. (Liber Genesis 31, 18)
Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui. (Liber Genesis 31, 19)
Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret. (Liber Genesis 31, 20)
Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad, (Liber Genesis 31, 21)
nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob. (Liber Genesis 31, 22)
Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in monte Galaad. (Liber Genesis 31, 23)
Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob. (Liber Genesis 31, 24)
