Mosaico decorativo

pronađen 20371 Rezultati za: Re

  • Et dixit ad Jacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio? (Liber Genesis 31, 26)

  • cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis? (Liber Genesis 31, 27)

  • Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem (Liber Genesis 31, 28)

  • valet manus mea reddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius. (Liber Genesis 31, 29)

  • Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos? (Liber Genesis 31, 30)

  • Respondit Jacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas. (Liber Genesis 31, 31)

  • Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola. (Liber Genesis 31, 32)

  • Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liæ, et utriusque famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis, (Liber Genesis 31, 33)

  • ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi: sic delusa sollicitudo quærentis est. (Liber Genesis 31, 35)

  • Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi: (Liber Genesis 31, 38)

  • nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas: (Liber Genesis 31, 39)

  • die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis. (Liber Genesis 31, 40)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina