Löydetty 3231 Tulokset: Ram
Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram ; (Liber Isaiae 24, 21)
Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem. (Liber Isaiae 25, 12)
Quia incurvabit habitantes in excelso ; civitatem sublimem humiliabit: humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem. (Liber Isaiae 26, 5)
Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam. (Liber Isaiae 26, 19)
In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam ; meditatus est in spiritu suo duro per diem æstus. (Liber Isaiae 27, 8)
Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis ; turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam. (Liber Isaiae 28, 2)
Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. (Liber Isaiae 28, 15)
Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra ; consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, super universam terram. (Liber Isaiae 28, 22)
Et circumdabo quasi sphæram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam. (Liber Isaiae 29, 3)
Obstupescite et admiramini ; fluctuate et vacillate ; inebriamini, et non a vino ; movemini, et non ab ebrietate. (Liber Isaiae 29, 9)
Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis: Hæc est via ; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram. (Liber Isaiae 30, 21)
et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commistum migma comedent sicut in area ventilatum est. (Liber Isaiae 30, 24)