Mosaico decorativo

Löydetty 3231 Tulokset: Ram

  • Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? (Liber Isaiae 14, 12)

  • Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient: Numquid iste est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna, (Liber Isaiae 14, 16)

  • Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura ; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in æternum semen pessimorum. (Liber Isaiae 14, 20)

  • Præparate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec hæreditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum. (Liber Isaiae 14, 21)

  • sic eveniet: ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum ; et auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur. (Liber Isaiae 14, 25)

  • Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram ; et hæc est manus extenta super universas gentes. (Liber Isaiae 14, 26)

  • Ini consilium, coge concilium ; pone quasi noctem umbram tuam in meridie ; absconde fugientes, et vagos ne prodas. (Liber Isaiae 16, 3)

  • Habitabunt apud te profugi mei ; Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris: finitus est enim pulvis, consummatus est miser, defecit qui conculcabat terram. (Liber Isaiae 16, 4)

  • Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël. (Liber Isaiae 17, 6)

  • Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul ; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate. (Liber Isaiae 17, 13)

  • qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam ; ad populum terribilem, post quem non est alius ; ad gentem exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus. (Liber Isaiae 18, 2)

  • Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubæ audietis. (Liber Isaiae 18, 3)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina