Mosaico decorativo

Gefunden 3231 Ergebnisse für: Ram

  • Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram ; (Liber Isaiae 24, 21)

  • Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem. (Liber Isaiae 25, 12)

  • Quia incurvabit habitantes in excelso ; civitatem sublimem humiliabit: humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem. (Liber Isaiae 26, 5)

  • Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam. (Liber Isaiae 26, 19)

  • In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam ; meditatus est in spiritu suo duro per diem æstus. (Liber Isaiae 27, 8)

  • Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis ; turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam. (Liber Isaiae 28, 2)

  • Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. (Liber Isaiae 28, 15)

  • Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra ; consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, super universam terram. (Liber Isaiae 28, 22)

  • Et circumdabo quasi sphæram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam. (Liber Isaiae 29, 3)

  • Obstupescite et admiramini ; fluctuate et vacillate ; inebriamini, et non a vino ; movemini, et non ab ebrietate. (Liber Isaiae 29, 9)

  • Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis: Hæc est via ; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram. (Liber Isaiae 30, 21)

  • et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commistum migma comedent sicut in area ventilatum est. (Liber Isaiae 30, 24)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina