Mosaico decorativo

Löydetty 4831 Tulokset: Pro

  • Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit. (Liber II Maccabaeorum 10, 13)

  • Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit. (Liber II Maccabaeorum 10, 22)

  • Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit. (Liber II Maccabaeorum 10, 23)

  • Machabæus autem et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis præcincti, (Liber II Maccabaeorum 10, 25)

  • ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dicit. (Liber II Maccabaeorum 10, 26)

  • Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti, resederunt. (Liber II Maccabaeorum 10, 27)

  • Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant. (Liber II Maccabaeorum 10, 28)

  • Sed cum dies quinta illucesceret, viginti juvenes ex his qui cum Machabæo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant: (Liber II Maccabaeorum 10, 35)

  • Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis et propinquus, ac negotiorum præpositus, graviter ferens de his quæ acciderant, (Liber II Maccabaeorum 11, 1)

  • Ingressus autem Judæam, et appropians Bethsuræ, quæ erat in angusto loco, ab Jerosolyma intervallo quinque stadiorum, illud præsidium expugnabat. (Liber II Maccabaeorum 11, 5)

  • Cumque pariter prompto animo procederent, Jerosolymis apparuit præcedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. (Liber II Maccabaeorum 11, 8)

  • Ibant igitur prompti, de cælo habentes adjutorem et miserantem super eos Dominum. (Liber II Maccabaeorum 11, 10)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina