Found 4831 Results for: Pro
Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit. (Liber II Maccabaeorum 10, 13)
Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit. (Liber II Maccabaeorum 10, 22)
Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit. (Liber II Maccabaeorum 10, 23)
Machabæus autem et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis præcincti, (Liber II Maccabaeorum 10, 25)
ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dicit. (Liber II Maccabaeorum 10, 26)
Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti, resederunt. (Liber II Maccabaeorum 10, 27)
Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant. (Liber II Maccabaeorum 10, 28)
Sed cum dies quinta illucesceret, viginti juvenes ex his qui cum Machabæo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant: (Liber II Maccabaeorum 10, 35)
Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis et propinquus, ac negotiorum præpositus, graviter ferens de his quæ acciderant, (Liber II Maccabaeorum 11, 1)
Ingressus autem Judæam, et appropians Bethsuræ, quæ erat in angusto loco, ab Jerosolyma intervallo quinque stadiorum, illud præsidium expugnabat. (Liber II Maccabaeorum 11, 5)
Cumque pariter prompto animo procederent, Jerosolymis apparuit præcedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. (Liber II Maccabaeorum 11, 8)
Ibant igitur prompti, de cælo habentes adjutorem et miserantem super eos Dominum. (Liber II Maccabaeorum 11, 10)