Löydetty 16965 Tulokset: Or
Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam. (Liber Genesis 20, 6)
Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt. (Liber Genesis 20, 7)
Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos: et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde. (Liber Genesis 20, 8)
Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam: (Liber Genesis 20, 11)
alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem. (Liber Genesis 20, 12)
Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim. (Liber Genesis 20, 13)
Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam, (Liber Genesis 20, 14)
et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita. (Liber Genesis 20, 15)
Saræ autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam. (Liber Genesis 20, 16)
Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt: (Liber Genesis 20, 17)
concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ. (Liber Genesis 20, 18)
Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus. (Liber Genesis 21, 2)