Mosaico decorativo

Löydetty 13039 Tulokset: No

  • Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his. (Actus Apostolorum 26, 29)

  • Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem. (Actus Apostolorum 26, 32)

  • Ut autem judicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Julio cohortis Augustæ, (Actus Apostolorum 27, 1)

  • ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiæ loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi. (Actus Apostolorum 27, 2)

  • et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam. (Actus Apostolorum 27, 6)

  • Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretæ juxta Salmonem: (Actus Apostolorum 27, 7)

  • Multo autem tempore peracto, et cum jam non esset tuta navigatio eo quod et jejunium jam præteriisset, consolabatur eos Paulus, (Actus Apostolorum 27, 9)

  • dicens eis: Viri, video quoniam cum injuria et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio. (Actus Apostolorum 27, 10)

  • Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phœnicen hiemare, portum Cretæ respicientem ad Africum et ad Corum. (Actus Apostolorum 27, 12)

  • Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur Euroaquilo. (Actus Apostolorum 27, 14)

  • Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur. (Actus Apostolorum 27, 15)

  • Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt: (Actus Apostolorum 27, 18)


"De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!" São Padre Pio de Pietrelcina