Löydetty 13039 Tulokset: No
In locis autem illis erant prædia principis insulæ, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit. (Actus Apostolorum 28, 7)
qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quæ necessaria erant. (Actus Apostolorum 28, 10)
Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam. (Actus Apostolorum 28, 15)
Post tertium autem diem convocavit primos Judæorum. Cumque convenissent, dicebat eis: Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum, (Actus Apostolorum 28, 17)
Contradicentibus autem Judæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. (Actus Apostolorum 28, 19)
At illi dixerunt ad eum: Nos neque litteras accepimus de te a Judæa, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum. (Actus Apostolorum 28, 21)
Rogamus autem a te audire quæ sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur. (Actus Apostolorum 28, 22)
Et quidam credebant his quæ dicebantur: quidam vero non credebant. (Actus Apostolorum 28, 24)
Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, (Actus Apostolorum 28, 25)
dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis. (Actus Apostolorum 28, 26)
Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient. (Actus Apostolorum 28, 28)
prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione. (Actus Apostolorum 28, 31)