Löydetty 13039 Tulokset: No
Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judæorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius. (Actus Apostolorum 25, 24)
De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam. (Actus Apostolorum 25, 26)
Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare. (Actus Apostolorum 25, 27)
Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi: (Actus Apostolorum 26, 4)
præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi pharisæus. (Actus Apostolorum 26, 5)
Et nunc, in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus: (Actus Apostolorum 26, 6)
in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex. (Actus Apostolorum 26, 7)
Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere, (Actus Apostolorum 26, 9)
Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare. (Actus Apostolorum 26, 14)
Unde, rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni: (Actus Apostolorum 26, 19)
Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses, (Actus Apostolorum 26, 22)
Et Paulus: Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor. (Actus Apostolorum 26, 25)