Mosaico decorativo

Löydetty 1119 Tulokset: Mar

  • Et erit in die illa: attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet. (Liber Isaiae 17, 4)

  • Væ multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis ; et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum. (Liber Isaiae 17, 12)

  • qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam ; ad populum terribilem, post quem non est alius ; ad gentem exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus. (Liber Isaiae 18, 2)

  • Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur. (Liber Isaiae 19, 5)

  • Et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum, calamus et juncus marcescet. (Liber Isaiae 19, 6)

  • Et mœrebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum ; et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent. (Liber Isaiae 19, 8)

  • Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos ; deceperunt Ægyptum, angulum populorum ejus. (Liber Isaiae 19, 13)

  • Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. (Liber Isaiae 21, 1)

  • Emarcuit cor meum ; tenebræ stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum. (Liber Isaiae 21, 4)

  • Propterea dixi: Recedite a me: amare flebo ; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei ; (Liber Isaiae 22, 4)

  • Onus Tyri. Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis. (Liber Isaiae 23, 1)

  • Tacete, qui habitatis in insula ; negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te. (Liber Isaiae 23, 2)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina