Löydetty 1119 Tulokset: Mar
Erubesce, Sidon ; ait enim mare, fortitudo maris, dicens: Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines. (Liber Isaiae 23, 4)
Transite maria, ululate, qui habitatis in insula ! (Liber Isaiae 23, 6)
Transi terram tuam quasi flumen, filia maris ! non est cingulum ultra tibi. (Liber Isaiae 23, 10)
Manum suam extendit super mare ; conturbavit regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes ejus ; (Liber Isaiae 23, 11)
Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra. (Liber Isaiae 23, 14)
Cum cantico non bibent vinum ; amara erit potio bibentibus illam. (Liber Isaiae 24, 9)
Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari. (Liber Isaiae 24, 14)
Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum ; in insulis maris nomen Domini Dei Israël. (Liber Isaiae 24, 15)
Sicut æstus in siti, tumultum alienorum humiliabis ; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies. (Liber Isaiae 25, 5)
In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est. (Liber Isaiae 27, 1)
Ecce videntes clamabunt foris ; angeli pacis amare flebunt. (Liber Isaiae 33, 7)
Ubi est deus Emath et Arphad? ubi est deus Sepharvaim? numquid liberaverunt Samariam de manu mea? (Liber Isaiae 36, 19)