Found 1119 Results for: Mar
Et erit in die illa: attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet. (Liber Isaiae 17, 4)
Væ multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis ; et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum. (Liber Isaiae 17, 12)
qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam ; ad populum terribilem, post quem non est alius ; ad gentem exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus. (Liber Isaiae 18, 2)
Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur. (Liber Isaiae 19, 5)
Et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum, calamus et juncus marcescet. (Liber Isaiae 19, 6)
Et mœrebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum ; et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent. (Liber Isaiae 19, 8)
Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos ; deceperunt Ægyptum, angulum populorum ejus. (Liber Isaiae 19, 13)
Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. (Liber Isaiae 21, 1)
Emarcuit cor meum ; tenebræ stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum. (Liber Isaiae 21, 4)
Propterea dixi: Recedite a me: amare flebo ; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei ; (Liber Isaiae 22, 4)
Onus Tyri. Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis. (Liber Isaiae 23, 1)
Tacete, qui habitatis in insula ; negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te. (Liber Isaiae 23, 2)