Mosaico decorativo

Löydetty 1007 Tulokset: Ecce

  • Et non dicat filius advenæ qui adhæret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo ; et non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum. (Liber Isaiae 56, 3)

  • Quare jejunavimus, et non aspexisti ; humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. (Liber Isaiae 58, 3)

  • Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester. (Liber Isaiae 58, 4)

  • Tunc invocabis, et Dominus exaudiet ; clamabis, et dicet: Ecce adsum. Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest ; (Liber Isaiae 58, 9)

  • Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat. (Liber Isaiae 59, 1)

  • Propter hoc elongatum est judicium a nobis, et non apprehendet nos justitia. Exspectavimus lucem, et ecce tenebræ ; splendorem, et in tenebris ambulavimus. (Liber Isaiae 59, 9)

  • Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos ; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. (Liber Isaiae 60, 2)

  • Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ: Dicite filiæ Sion: Ecce Salvator tuus venit ; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo. (Liber Isaiae 62, 11)

  • Occurristi lætanti, et facienti justitiam ; in viis tuis recordabuntur tui. Ecce tu iratus es, et peccavimus ; in ipsis fuimus semper, et salvabimur. (Liber Isaiae 64, 5)

  • Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostræ ; ecce, respice, populus tuus omnes nos. (Liber Isaiae 64, 9)

  • Quæsierunt me qui ante non interrogabant ; invenerunt qui non quæsierunt me. Dixi: Ecce ego, ecce ego, ad gentem quæ non invocabat nomen meum. (Liber Isaiae 65, 1)

  • Ecce scriptum est coram me: Non tacebo, sed reddam, et retribuam in sinum eorum. (Liber Isaiae 65, 6)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina