Encontrados 1007 resultados para: Ecce
Et non dicat filius advenæ qui adhæret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo ; et non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum. (Liber Isaiae 56, 3)
Quare jejunavimus, et non aspexisti ; humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. (Liber Isaiae 58, 3)
Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester. (Liber Isaiae 58, 4)
Tunc invocabis, et Dominus exaudiet ; clamabis, et dicet: Ecce adsum. Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest ; (Liber Isaiae 58, 9)
Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat. (Liber Isaiae 59, 1)
Propter hoc elongatum est judicium a nobis, et non apprehendet nos justitia. Exspectavimus lucem, et ecce tenebræ ; splendorem, et in tenebris ambulavimus. (Liber Isaiae 59, 9)
Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos ; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. (Liber Isaiae 60, 2)
Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ: Dicite filiæ Sion: Ecce Salvator tuus venit ; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo. (Liber Isaiae 62, 11)
Occurristi lætanti, et facienti justitiam ; in viis tuis recordabuntur tui. Ecce tu iratus es, et peccavimus ; in ipsis fuimus semper, et salvabimur. (Liber Isaiae 64, 5)
Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostræ ; ecce, respice, populus tuus omnes nos. (Liber Isaiae 64, 9)
Quæsierunt me qui ante non interrogabant ; invenerunt qui non quæsierunt me. Dixi: Ecce ego, ecce ego, ad gentem quæ non invocabat nomen meum. (Liber Isaiae 65, 1)
Ecce scriptum est coram me: Non tacebo, sed reddam, et retribuam in sinum eorum. (Liber Isaiae 65, 6)
