Löydetty 1007 Tulokset: Ecce
Ecce omnes injusti, et vana opera eorum ; ventus et inane simulacra eorum. (Liber Isaiae 41, 29)
Ecce servus meus, suscipiam eum ; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet. (Liber Isaiae 42, 1)
Quæ prima fuerunt, ecce venerunt ; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam. (Liber Isaiae 42, 9)
Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea: ponam in deserto viam, et in invio flumina. (Liber Isaiae 43, 19)
Ecce omnes participes ejus confundentur, fabri enim sunt ex hominibus ; convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul. (Liber Isaiae 44, 11)
Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos ; non liberabunt animam suam de manu flammæ ; non sunt prunæ quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum. (Liber Isaiae 47, 14)
Nunc creata sunt et non ex tunc ; et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea. (Liber Isaiae 48, 7)
Ecce excoxi te, sed non quasi argentum ; elegi te in camino paupertatis. (Liber Isaiae 48, 10)
Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. (Liber Isaiae 49, 6)
Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi. (Liber Isaiae 49, 12)
Ecce in manibus meis descripsi te ; muri tui coram oculis meis semper. (Liber Isaiae 49, 16)
Hæc dicit Dominus Deus: Ecce levabo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum: et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt. (Liber Isaiae 49, 22)
