Mosaico decorativo

Löydetty 1007 Tulokset: Ecce

  • Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste ; exspectavimus eum, et salvabit nos ; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus. (Liber Isaiae 25, 9)

  • Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum ; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos. (Liber Isaiae 26, 21)

  • Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis ; turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam. (Liber Isaiae 28, 2)

  • Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum ; qui crediderit, non festinet. (Liber Isaiae 28, 16)

  • ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo ; peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur. (Liber Isaiae 29, 14)

  • Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum ; labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans. (Liber Isaiae 30, 27)

  • Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt. (Liber Isaiae 32, 1)

  • Ecce videntes clamabunt foris ; angeli pacis amare flebunt. (Liber Isaiae 33, 7)

  • Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus ; ecce super Idumæam descendet, et super populum interfectionis meæ, ad judicium. (Liber Isaiae 34, 5)

  • Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis ; Deus ipse veniet, et salvabit vos. (Liber Isaiae 35, 4)

  • Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Ægyptum ; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam: sic Pharao, rex Ægypti, omnibus qui confidunt in eo. (Liber Isaiae 36, 6)

  • Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua. (Liber Isaiae 37, 7)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina