Löydetty 221 Tulokset: tempus purificationis

  • Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo. (Epistula I ad Corinthios 4, 5)

  • Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi et iterum sitis in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. (Epistula I ad Corinthios 7, 5)

  • Hoc itaque dico, fratres, tempus breviatum est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint, (Epistula I ad Corinthios 7, 29)

  • — ait enim: “Tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvi te”; ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis — (Epistula II ad Corinthios 6, 2)

  • sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre. (Epistula ad Galatas 4, 2)

  • Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. (Epistula ad Galatas 6, 10)

  • redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. (Epistula ad Ephesios 5, 16)

  • In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, tempus redimentes. (Epistula ad Colossenses 4, 5)

  • Nos autem, fratres, desolati a vobis ad tempus horae, facie non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 17)

  • Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, (Epistula II ad Timotheum 4, 3)

  • Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat. (Epistula II ad Timotheum 4, 6)

  • Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis, ut vos doceat aliquis elementa exordii sermonum Dei, et facti estis, quibus lacte opus sit, non solido cibo. (Epistula ad Hebraeos 5, 12)


“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina