Löydetty 221 Tulokset: tempus purificationis

  • Idcirco haec dicit Dominus: “Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra; et non ambulabitis erecti, quoniam tempus pessimum est. (Prophetia Michaeae 2, 3)

  • Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet; et reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israel. (Prophetia Michaeae 5, 2)

  • Quia adhuc visus ad tempus constitutum, sed anhelat in finem et non mentietur; si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet et non tardabit. (Prophetia Habacuc 2, 3)

  • “Haec ait Dominus exercituum dicens: Populus iste dicit: “Nondum venit tempus domus Domini aedificandae””. (Prophetia Aggaei 1, 2)

  • “Numquid tempus vobis est, ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta? (Prophetia Aggaei 1, 4)

  • Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis; (Evangelium secundum Matthaeum 2, 7)

  • Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 16)

  • Et ecce clamaverunt dicentes: “Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 29)

  • Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 34)

  • Ille autem dixit: “Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis””. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 18)

  • et dicens: “Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio”. (Evangelium secundum Marcum 1, 15)

  • Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. (Evangelium secundum Marcum 11, 13)


“Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma e de que a cruz deve ser o nosso pão cotidiano. Assim como o corpo precisa ser nutrido, também a alma precisa da cruz, dia a dia, para purificá-la e desapegá-la das coisas terrenas. Não queremos entender que Deus não quer e não pode salvar-nos nem santificar-nos sem a cruz. Quanto mais Ele chama uma alma a Si, mais a santifica por meio da cruz.” São Padre Pio de Pietrelcina