Löydetty 130 Tulokset: sempiternum

  • dignare igitur benedicere domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te, quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum”. (Liber II Samuelis 7, 29)

  • Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriae Hetthaei, ut esset uxor tua. (Liber II Samuelis 12, 10)

  • Magnificat salutes regis sui et facit misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum”. (Liber II Samuelis 22, 51)

  • Et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput seminis eius in sempiternum; David autem et semini eius et domui et throno illius sit pax usque in aeternum a Domino”. (Liber I Regum 2, 33)

  • Et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum”. (Liber I Regum 2, 45)

  • Aedificans aedificavi domum in habitaculum tuum, firmissimum solium tuum in sempiternum”. (Liber I Regum 8, 13)

  • Dixitque Dominus ad eum: “Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me; sanctificavi domum hanc, quam aedificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum; et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. (Liber I Regum 9, 3)

  • ponam thronum regni tui super Israel in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo dicens: Non auferetur de genere tuo vir de solio Israel. (Liber I Regum 9, 5)

  • Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui placuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum et constituit te regem, ut faceres iudicium et iustitiam”. (Liber I Regum 10, 9)

  • Sed et lepra Naaman adhaerebit tibi et semini tuo in sempiternum”. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix. (Liber II Regum 5, 27)

  • Posuit quoque palum Aserae, quem fecerat, in templo, super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius: “In templo hoc et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum; (Liber II Regum 21, 7)

  • Recordamini in sempiternum pacti eius, sermonis, quem praecepit in mille generationes, (Liber I Paralipomenon 16, 15)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina