Löydetty 130 Tulokset: sempiternum

  • regnum autem et potestas et magnitudo regnorum, quae sunt subter omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi, cuius regnum regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei et oboedient””. (Prophetia Danielis 7, 27)

  • Et multi de his, qui dormiunt in terra pulveris, evigilabunt: alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium sempiternum. (Prophetia Danielis 12, 2)

  • Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus. (Prophetia Osee 2, 21)

  • Et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui mirabilia fecit vobiscum; et non confundetur populus meus in sempiternum. (Prophetia Ioel 2, 26)

  • Patres vestri ubi sunt? Et prophetae numquid in sempiternum vivent? (Prophetia Zachariae 1, 5)

  • Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi: “Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum”. Et arefacta est continuo ficulnea. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 19)

  • qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum nec videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 6, 16)

  • Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei, (Epistula ad Hebraeos 10, 12)

  • una enim oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur. (Epistula ad Hebraeos 10, 14)

  • propter veritatem, quae permanet in nobis et nobiscum erit in sempiternum. (Epistula II Ioannis 1, 2)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina