Löydetty 280 Tulokset: sacrificium pro peccato
Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam, iuxta ritum sacrificii matutini: sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino. (Liber Numeri 28, 8)
et decimam unam similae oleo conspersae in oblatione per agnos singulos: holocaustum in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino. (Liber Numeri 28, 13)
Hircus quoque offeretur Domino pro peccato, praeter holocaustum sempiternum cum libamentis suis. (Liber Numeri 28, 15)
Offeretisque sacrificium ignis, holocaustum Domino: vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem; (Liber Numeri 28, 19)
et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis, (Liber Numeri 28, 22)
Ita facietis per singulos dies septem dierum: panem, sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino praeter holocaustum iuge et libationem eius. (Liber Numeri 28, 24)
et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem vestram, (Liber Numeri 29, 5)
praeter holocaustum calendarum cum oblatione et holocaustum sempiternum cum oblatione et libationibus solitis in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino. (Liber Numeri 29, 6)
et hircum pro peccato, absque his, quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum cum oblatione et libaminibus eorum. (Liber Numeri 29, 11)
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et oblatione et libamine eius. (Liber Numeri 29, 16)
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno oblationeque et libamine eorum. (Liber Numeri 29, 19)
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno oblationeque et libamine eius. (Liber Numeri 29, 22)