Löydetty 280 Tulokset: sacrificium pro peccato

  • ponetque manum suam super caput eius et immolabit eum in loco, ubi solet mactari holocaustum coram Domino: sacrificium pro peccato est. (Liber Leviticus 4, 24)

  • Et tinguat sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato ponetque super cornua altaris holocausti et reliquum fundet ad basim eius. (Liber Leviticus 4, 25)

  • Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet; expiabitque eum a peccato eius, ac dimittetur ei. (Liber Leviticus 4, 26)

  • ponetque manum super caput hostiae pro peccato et immolabit eam in loco holocausti. (Liber Leviticus 4, 29)

  • Sin autem de ovibus obtulerit victimam pro peccato, adducet agnam immaculatam; (Liber Leviticus 4, 32)

  • et offerat Domino sacrificium delicti pro peccato suo agnam de gregibus sive capram ut sacrificium pro peccato; expiabitque eum sacerdos a peccato eius. (Liber Leviticus 5, 6)

  • Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat ut sacrificium pro delicto duos turtures vel duos pullos columbarum Domino: unum in sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum; (Liber Leviticus 5, 7)

  • dabitque eos sacerdoti, qui primum offerens ut sacrificium pro peccato retorquebit caput eius ad pennulas, ita ut collo haereat et non penitus abrumpatur; (Liber Leviticus 5, 8)

  • et asperget de sanguine eius parietem altaris; quidquid autem reliquum fuerit, faciet destillare ad fundamentum eius: sacrificium pro peccato est. (Liber Leviticus 5, 9)

  • Alterum vero adolebit holocaustum, ut fieri solet; expiabitque eum sacerdos a peccato eius, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 5, 10)

  • Quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similae partem ephi decimam in sacrificium pro peccato; non mittet in eam oleum, nec turis aliquid imponet, quia sacrificium pro peccato est. (Liber Leviticus 5, 11)

  • Tradetque eam sacerdoti, qui, plenum ex toto pugillum in memoriale hauriens, cremabit in altari super incensis Domini: sacrificium pro peccato est. (Liber Leviticus 5, 12)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina