Löydetty 774 Tulokset: ipse
Quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate mihi hanc iniuriam. (Epistula II ad Corinthios 12, 13)
Ego autem libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris. Si plus vos diligo, minus diligar? (Epistula II ad Corinthios 12, 15)
Nam si quis existimat se aliquid esse, cum sit nihil, ipse se seducit; (Epistula ad Galatas 6, 3)
Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit, inimicitiam, in carne sua, (Epistula ad Ephesios 2, 14)
Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia. (Epistula ad Ephesios 4, 10)
Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores (Epistula ad Ephesios 4, 11)
quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis. (Epistula ad Ephesios 5, 23)
ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. (Epistula ad Ephesios 5, 27)
confido autem in Domino, quoniam et ipse cito veniam. (Epistula ad Philippenses 2, 24)
et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant. (Epistula ad Colossenses 1, 17)
Et ipse est caput corporis ecclesiae; qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, (Epistula ad Colossenses 1, 18)
Ipse autem Deus et Pater noster et Dominus noster Iesus dirigat viam nostram ad vos; (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 11)