Löydetty 774 Tulokset: ipse
Nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 4)
Haec autem cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. (Evangelium secundum Ioannem 7, 9)
Ut autem ascenderunt fratres eius ad diem festum, tunc et ipse ascendit, non manifeste sed quasi in occulto. (Evangelium secundum Ioannem 7, 10)
Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 29)
Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquetur!”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 21)
Dixit ei Iesus: “Et vidisti eum; et, qui loquitur tecum, ipse est”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 37)
quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. (Evangelium secundum Ioannem 12, 49)
Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. (Evangelium secundum Ioannem 14, 12)
ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi. (Evangelium secundum Ioannem 16, 27)
Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius. (Evangelium secundum Ioannem 18, 1)
Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: “Noli scribere: Rex Iudaeorum, sed: Ipse dixit: “Rex sum Iudaeorum””. (Evangelium secundum Ioannem 19, 21)
Non enim David ascendit in caelos; dicit autem ipse: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, (Actus Apostolorum 2, 34)