Löydetty 382 Tulokset: dixerunt
Et accedentes discipuli dixerunt ei: “Quare in parabolis loqueris eis?”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 10)
Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: “Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 27)
Et ait illis Iesus: “Quot panes habetis?”. At illi dixerunt: “Septem et paucos pisciculos”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 34)
At illi dixerunt: “Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis”. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 14)
Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: “Quare nos non potuimus eicere illum?”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 19)
Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, ad Petrum et dixerunt: “Magister vester non solvit didrachma?”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 24)
et dixerunt ei: “Audis quid isti dicant?”. Iesus autem dicit eis: “Utique; numquam legistis: "Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem"?”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 16)
Et respondentes Iesu dixerunt: “Nescimus”. Ait illis et ipse: “Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 27)
Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: “Hic est heres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 38)
Fatuae autem sapientibus dixerunt: “Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 8)
Ait illi Petrus: “Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo”. Similiter et omnes discipuli dixerunt. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 35)
dixerunt: “Hic dixit: “Possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud””. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 61)