Löydetty 382 Tulokset: dixerunt

  • Et dixerunt ad eum: “Indica nobis cuius causa malum istud sit nobis. Quod est opus tuum, et unde venis? Quae terra tua, et ex quo populo es tu?”. (Prophetia Ionae 1, 8)

  • Et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum: “Quid hoc fecisti?”. Cognoverant enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis. (Prophetia Ionae 1, 10)

  • Et dixerunt ad eum: “Quid faciemus tibi, ut conticescat mare a nobis?”. Mare enim magis ac magis intumescebat. (Prophetia Ionae 1, 11)

  • Et clamaverunt ad Dominum et dixerunt: “Quaesumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem; quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti”. (Prophetia Ionae 1, 14)

  • Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui et tetigerit de summitate eius panem aut pulmentum aut vinum aut oleum aut omnem cibum, numquid sanctificabitur?”. Respondentes autem sacerdotes dixerunt: “Non”. (Prophetia Aggaei 2, 12)

  • Et dixit Aggaeus: “Si tetigerit pollutus cadavere omnia haec, numquid contaminabuntur?”. Et responderunt sacerdotes et dixerunt: “Contaminabuntur”. (Prophetia Aggaei 2, 13)

  • Verumtamen verba mea et praecepta mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non attigerunt patres vestros? Et conversi sunt et dixerunt: “Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis, secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis””. (Prophetia Zachariae 1, 6)

  • Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: “Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur et quiescit”. (Prophetia Zachariae 1, 11)

  • At illi dixerunt ei: “In Bethlehem Iudaeae. Sic enim scriptum est per prophetam: (Evangelium secundum Matthaeum 2, 5)

  • Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: “Hic blasphemat”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 3)

  • Pharisaei autem videntes dixerunt ei: “Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere sabbato”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 2)

  • Pharisaei autem audientes dixerunt: “Hic non eicit daemones nisi in Beelzebul, principe daemonum”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 24)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina