Löydetty 382 Tulokset: dixerunt

  • Et factum est, ut desiit loqui Achior verba haec, murmuravit omnis populus, qui erat in circuitu tabernaculi. Et dixerunt magnates Holoferni et omnes, qui habitabant maritimam et Moab, ut configerent eum: (Liber Iudith 5, 22)

  • Filii autem Israel, ut viderunt multitudinem eorum, turbati sunt valde et dixerunt unusquisque ad proximum suum: “Nunc lingent isti faciem totius terrae, nec montes alti neque valles neque colles sustinebunt pondus eorum”. (Liber Iudith 7, 4)

  • Et accedentes ad eum omnes principes filiorum Esau et omnes duces populi Moab et magistratus maritimae dixerunt: (Liber Iudith 7, 8)

  • Et collegit se omnis populus ad Oziam et ad principes civitatis, iuvenes et mulieres et infantes, et clamaverunt voce magna et dixerunt coram omnibus senioribus: (Liber Iudith 7, 23)

  • Et astiterunt, quae voluisti, et dixerunt: “Ecce adsumus”. Omnes enim viae tuae paratae, et creatura tua in praescientia. (Liber Iudith 9, 6)

  • Qui cum vidissent eam, et erat mutata facies eius, et vestem mutatam, mirati sunt valde et dixerunt ei: (Liber Iudith 10, 7)

  • Et, ut audierunt viri verba eius et inspexerunt faciem eius — et erat in conspectu eorum mirabilis specie valde — dixerunt ad eam: (Liber Iudith 10, 14)

  • Et placuerunt verba eius coram Holoferne et coram omnibus famulis eius, et mirati sunt in specie et in sapientia eius et dixerunt: (Liber Iudith 11, 20)

  • Et obstupuit omnis populus valde et inclinantes se adoraverunt Deum et dixerunt unanimes: “Benedictus es, Deus noster, qui ad nihilum redegisti inimicos populi tui in hodierna die”. (Liber Iudith 13, 17)

  • Et venerunt ad tabernaculum Holofernis et dixerunt Bagoae, qui erat super omnia eius: “Suscita dominum nostrum, quoniam ausi sunt Iudaei descendere ad nos in bellum, ut pereant usque ad finem”. (Liber Iudith 14, 13)

  • Et, ut exiit ad illos Iudith, benedixerunt simul eam omnes et dixerunt ad illam: “Tu exaltatio Ierusalem, tu gloria magna Israel, tu laus magna generis nostri. (Liber Iudith 15, 9)

  • Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii praesidebant: “Cur non observas mandatum regis?”. (Liber Esther 3, 3)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina