Löydetty 382 Tulokset: dixerunt

  • In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai et consiliarii eorum, sicque dixerunt eis: “Quis dedit vobis potestatem, ut domum hanc aedificaretis et materiam istam praepararetis? (Liber Esdrae 5, 3)

  • Et dixerunt mihi: “Superstites, qui supererant de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt et in opprobrio; et murus Ierusalem dissipatus est, et portae eius combustae sunt igne”. (Liber Nehemiae 1, 3)

  • Et indicavi eis quod manus Dei mei bona esset super me et verba regis, quae locutus esset mihi, et dixerunt: “Surgamus et aedificemus!”. Et confortatae sunt manus eorum in bonum. (Liber Nehemiae 2, 18)

  • Et dixerunt hostes nostri: “Nesciant et ignorent, donec veniamus in medium eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus”. (Liber Nehemiae 4, 5)

  • Et dixerunt: “Reddemus et ab eis nihil quaeremus; sicque faciemus, ut loqueris”. Et vocavi sacerdotes et feci eos iurare, ut facerent, sicut dictum erat. (Liber Nehemiae 5, 12)

  • Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam, quae est ante portam Aquarum, et dixerunt Esdrae scribae, ut afferret librum legis Moysi, quam praece perat Dominus Israeli. (Liber Nehemiae 8, 1)

  • Et dixerunt Levitae Iesua et Cadmihel, Bani, Hasabneia, Serebia, Hodia, Sebania, Phethahia: “Surgite, benedicite Domino Deo vestro ab aetemo usque in aeternum, et benedicant nomini gloriae tuae excelso super omnem benedictionem et laudem. (Liber Nehemiae 9, 5)

  • Et interrogavit illos Edna et dixit eis: “Unde estis, fratres?”. Et dixerunt illi: “Ex filiis Nephthali nos sumus captivis in Nineve”. (Liber Thobis 7, 3)

  • Et dixit eis: “Nostis Thobin fratrem nostrum?”. Et dixerunt ei: “Novimus illum”. Et dixit eis: “Fortis est?”. (Liber Thobis 7, 4)

  • Et dixerunt illi: “Fortis est et vivit”. Et Thobias dixit: “Pater meus est”. (Liber Thobis 7, 5)

  • Et dixerunt: “Amen, amen!”. (Liber Thobis 8, 8)

  • Et benedixerunt Deum caeli et dixerunt: “Benedictus es, Deus, in omni benedictione sancta et munda, et benedicant tibi omnes sancti tui et omnis creatura tua; et omnes angeli tui et electi tui benedicant tibi in omnia saecula! (Liber Thobis 8, 15)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina