Löydetty 34 Tulokset: continuo
Et odor piscis prohibuit et refugit daemonium in superiores partes Aegypti. Et abiens Raphael colligavit eum ibi et reversus est continuo. (Liber Thobis 8, 3)
et iuravit cum ira dicens: “Nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo, et erit, si regressus fuero in pace, succendam domum istam”. Et exiit cum ira magna. (Liber I Maccabaeorum 7, 35)
Sed qui universa conspicit, Dominus, Deus Israel, percussit eum insanabili et invisibili plaga; et continuo ut is finivit sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta, (Liber II Maccabaeorum 9, 5)
aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum: divisus aer continuo in se resolvitur, ut ignoretur transitus illius. (Liber Sapientiae 5, 12)
Sic et nos, nati, continuo desivimus esse et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere; in malignitate autem nostra consumpti sumus”. (Liber Sapientiae 5, 13)
Tunc continuo visus somniorum terribilium turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati, (Liber Sapientiae 18, 17)
Benedictio Dei in mercede iusti continuo, et in hora veloci successus illius fructificat. (Liber Ecclesiasticus 11, 24)
At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 20)
Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 5)
Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud, (Evangelium secundum Matthaeum 13, 20)
non habet autem in se radicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione vel persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 21)
Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: “Modicae fidei, quare dubitasti?”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 31)