Löydetty 34 Tulokset: continuo
Et ait Petrus: “Homo, nescio quid dicis!”. Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus. (Evangelium secundum Lucam 22, 60)
Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur; nemo tamen dixit: “Quid quaeris aut quid loqueris cum ea?”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 27)
Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo; erat autem nox. (Evangelium secundum Ioannem 13, 30)
si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum. (Evangelium secundum Ioannem 13, 32)
sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. (Evangelium secundum Ioannem 19, 34)
et continuo in synagogis praedicabat Iesum, quoniam hic est Filius Dei. (Actus Apostolorum 9, 20)
Et ait illi Petrus: “Aenea, sanat te Iesus Christus; surge et sterne tibi”. Et continuo surrexit. (Actus Apostolorum 9, 34)
Transeuntes autem primam custodiam et secundam venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem, quae ultro aperta est eis, et exeuntes processerunt vicum unum, et continuo discessit angelus ab eo. (Actus Apostolorum 12, 10)
Et tollens eos in illa hora noctis lavit eos a plagis, et baptizatus est ipse et omnes eius continuo; (Actus Apostolorum 16, 33)
ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus, continuo non contuli cum carne et sanguine (Epistula ad Galatas 1, 16)